Beschriftung

Beschriftung

Roma, Pontificium Collegium Germanicum et Hungaricum, Archivio Storico, Roma, Pontificium Collegium Germanicum et Hungaricum, BG 055.APO/P 48, recto - Zope-Id: In-z5sQxL

Vorschau Vorschaubild
Transkription Canone Gregorii PP. XIII. Prosubveniendo spirituali bus Germaniae necessitatibus... oportet in Collegio centum alumnos esse. INTERPRETATIO MYSTICA. 1. Per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur. Centenarius numerus, in quo denarius decies ducitur, summam perfectionis signat. S. Gregor. M. homilia Ezech. Denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis Legis custodia continetur. Ibidem. 2. Sexta die homo factus est, atque eodem sexta die opera Domini cuncta perfecta sunt. Senarius antem numerus in trigonum ductus, decem et octo facit. Quia ergo homo, qui sexto die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante Legem, sub Lege atque in exordio inchoantis gratiae infirmus extitit, 18 annis mulier curva fuit. S. Gregor. M. Hom 31 in Ev. Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia Legem implevit et gratiam: Legem in praeceptis in lavacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo: nam in decem verbis Legis perfectio est, in 8° numero resurrectionis est planitudo. S. Ambrosius l. VII in Lucam. Sub nuermo 18 et in 18° p..almo lex naturalis est scripta, gratiaque Evangelii describitur quibus Ecclesia, i.e. Urbs Salavatoris extructa est. S. Hieronyms L. XIV in Ezech 3. Activa vita signatur per 6 cubitus, contemplativa per palmum, qui jam de 7° est, quim illam opere perficimus, de ista vero etian cum contedimus, vix parum aliquid attingere valemus. S. Gregor. M. Ezech. L. II Septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna .. dies, qua expleta 7 dierum vicissitudine sequitur, .. 8° est. Partem 7 simul et 8 damus, quando sic ea, quae 7 diebus evolvuntur, disponimus, ut per haec ad bona aeterna veniamus. S. Greg. M. ibid. Ioel describit, affusum iri Spiritum sanctum super 120 credentium nomina, et effusum iri in caenaculo Sion. Qui 120 ab uno usque ad 15 paulatim et per incrementa surgentes, 15 gradum numerum efficiunt, qui in psalteris mystice continentur. S. Hieron. Epist. Ad Paulinum Canon Apostolicus. Occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ad quem accedentes lapidem vivum. et ipsi tamquam lapides vivi super aedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum.
Technik Schrift: Feder, Tinte, grau
Kommentar